- SANCIRE
- SANCIREapud Arnob. adv. Gentes l. 2. ubi de Minerva: A certo coepta est tempore Dea dici, sacris in aedibus statui et inviolabili religione sanciri. Et lIvium l. 23. Iam ego, inquit, Sanguine Annibalis sanciam Romanum foedus. Quid sit, exponit Servius, ad l. 12. Virg. Aen. v. 200. nempe rem sanctam atque inviolabilem efficere, susô sanguine hostiae. Lucanus l. 7. v. 351.Romanas sancire volent hoc sanguine leges.Atque ita sancitae religiones, consecrata Numina, Leges statutae, Legati ac Tribuni Pleb. ab omni vi undiquaque tuti redditi, etiam homines alii, quos vitae integritas commendaret, Sancti appellati, ἅγιοι, a voce ἄγος; ut is qui ἅγιον violaret, esset εναγής, i. e. Sacer, devotus, et maiestas violata sanguine τȏυ ἀσεβήσαντος expiaretur. Cic. ad Attic. l. 1. Quare et illa, quae violata expiabuntur. Inprimis vero Tribuni Pleb. olim Sancti seu potius Sacrosancti Graece ιἑ ροὶ καὶ ἄ???υλοι Dionysio Halicarn. l. 6. quia sancitum erat, ut qui eos violâsset, caput eius Iovi sacrum esset, Liv. l. 3. c. 55. sic ut cuilibet eum ius fasque esset occidi, Ibid. Sacrabantur autem Diis inferis praecipue, unde καταχθονίου Διὸς, Iovis inferi, meminit hac in re Dionysius l. 2. ac mactabantur; quia non nisi corporibus exsoluti ad Deos, quibus voti erant, pervenire poterant, vide Macrob. Saturnal. l. 3. c. 7. ubi enarrat hunc Virgilii versum, l. 10. Aen. v. 419.Iniecere manum Parcae: telisque sacr aruntEvandri -------Meminit et Festus moris, voce Sacer: adde quae hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.